Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 18

Vox in Rama.Id est, in excelso longe lateque diffusa est.Allegorice. Vel, vox Ecclesiae de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis.Vox in Rama.Propter uxorem Levitae fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel tribum Benjamin praeter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem.Audita.Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldaeis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judaeorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiae respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas caedis infantium pronuntiatur.Rachel.Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguae tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt.Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiae commendatur, quae plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos.Rachel.Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in praesenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam.Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur:Vos plorabitis,etc., sed additur consolatio:Tristitia vestra vertetur in gaudiumJoan. 16..
(* Traductions européennes)